Homo sapiens subsp. americanus [ subspec. nov.]
rufus, cholericus, rectus.
Pilis nigris, rectis, crassis; Naribus patulis; Facie ephelitica, Mento subimberbi.
Pertinax, hilaris, liber.
Pingit se lineis daedaleis rubris.
Regitur Consvetudine.
(*) Nosse Se Ipsum gradus est primus sapientiae, dictumque Solonis, quondam scriptum, litteris aureis supra Dianae Templum. Mus. ADOLPH. FRID. Praefat.
Physiologice: Te contextum Nervis, intertextum Fibris, Machina tenella, sed adolescente in perfectissimam, faeultatibus instructam fere omnibus pluribusque, quam reliqua cuncta. Nudum in nuda humo, natali die, abjecit natura ad vagitus statim & ploratum, manibus pedibusque devinciendum Animal caeteris imperaturum; cui scire nihil sine doctrina: non fari, non ingredi, non vesci, non aliud natura sponte. Plin. Vides itaque qualem vitam nobis rerum natura promisit, quae primum nascentium omen fletum esse voluit. Seneca.
Diaetetice: Te sanitate & tranquillitate, si noveris, felicem: Moderatis conservandum, Nimiis destruendum, Variatis afficiendum, Insvetis frangendum, Consvetis indurandum; polyphagum Culina instructissima, per errores gratissima, igne vinoque horrenda. Parvo fames constat, magno fastidium. Seneca.
Pathologice: Te tumidam usque dum crepueris bullam, piloque pendulam in puncto fugientis temporis. Nihil enim homine imbecillius terra alit. Homer. Nulli vita fragilior; nulli tot Morbi, tot Curae, tot Pericula. Breve universum utique aevi tempus: Pars aequa morti similis exigitur; nec reputantur Infantiae anni, qui sensu carent; nec Senectae in poenam vivaces: hebescunt Sensus, torpent Membra, praemoriuntur Visus, Auditus, Incessus, Dentes, Ciborum instrumenta. Plin. Sic magna pars mortis jam praeteriit, quidquid aetatis retro est Mors tenet. Totum denique hunc, quem vides populum, quousque cogitas esse; cito natura revocavit & condet; Mors omnes aeque vocat; iratis Diis propitiisque moriendum. Senec. II: 59.